Bíblia online

Liber Psalmorum, 21
Procurar:
Liber Psalmorum

Liber Psalmorum, 21

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

2 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5 In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.

6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.

7 Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8 Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.

11 In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu:

12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

13 Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.

14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

17 Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;

18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.

21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.

24 Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.

25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26 Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:

29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31 Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.

32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia: