Liber Psalmorum, 134
1 Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum:
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:
12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
A eficácia maravilhosa do… Lendo este livro você encontrará preciosos conselhos de São Luís Maria Grignion De Montfort, considerado um dos maiores apóstolos da… Lendo este livro você encontrará preciosos conselhos de São Luís…
R$ 20,0018,00 -
Saia midi bege cargo com… Saia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor areia. Possui detalhe de cinto de mesmo tecido, costurado na saia e bolsos. Está… Saia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor areia. Possui…
R$ 89,0073,00 -
Vestido midi evasê verde… Vestido modesto midi evasê com pregas, detalhe de franzido na manga, em tecido crepe Celine, cor verde abacate com linda estampa de… Vestido modesto midi evasê com pregas, detalhe de franzido na manga,…
R$ 299,00189,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: