Bíblia online

Liber Psalmorum, 81
Procurar:
Liber Psalmorum

Liber Psalmorum, 81

1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.

6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia: