Bíblia online

Liber Psalmorum, 121
Procurar:
Liber Psalmorum

Liber Psalmorum, 121

1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia: