Liber Psalmorum, 37
1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:
3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia midi plissada preta…
Saia modesta midi plissada, cor preta com estampa de corações. Possui elástico na cintura e está disponível nos tamanhos P e…
Saia modesta midi plissada, cor preta com estampa de corações.…
R$ 99,0059,00 - Vestido infantil midi Jacinta Vestido infantil midi modelo evasê salmão com linda estampa delicada de buquê de flores, com babado, decote redondo. acompanha faixa… Vestido infantil midi modelo evasê salmão com linda estampa… R$ 139,00
-
Saia longa evasê preta flor…
Saia modesta longa evasê franzida em tecido de viscose, cor preta com lindo floral. Possui elástico na parte de trás da cintura e está…
Saia modesta longa evasê franzida em tecido de viscose, cor preta…
R$ 129,0093,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: