
Liber Isaiae, 35
1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
4 Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
5 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ;
6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ;
7 et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.
10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vestido longo serena Vestido modesto longo franzido, com uma camada. Em tecido leve, preto com flores miúdas. Possui zíper nas costas. Está disponível nos… Vestido modesto longo franzido, com uma camada. Em tecido leve, preto… R$ 169,00
-
Vestido midi Thérèse azul Vestido modesto midi evasê, tecido tricô tweed, cor azul. Vestido com manga levemente franzida, decote princesa, detalhe na manga.… Vestido modesto midi evasê, tecido tricô tweed, cor azul. Vestido… R$ 189,00
-
Tratado do Inferno O Tratado do Inferno é o mais notável dos escritos que ditou Santa Francisca. Nestes escritos, Santa Francisca nos dita suas visões… O Tratado do Inferno é o mais notável dos escritos que ditou Santa…
R$ 24,0019,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: