
Liber Isaiae, 26
1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
3 Vetus error abiit: servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
4 Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
5 Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.
9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
10 Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.
12 Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.
13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.
14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ.
16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
17 Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terræ.
19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vestido midi evasê manga… Vestido modesto midi evasê, manga flare, em tecido crepe Celine, cor bege (palha) com lindo floral, acompanha faixa de mesmo tecido.… Vestido modesto midi evasê, manga flare, em tecido crepe Celine, cor… R$ 299,00
-
Vestido midi Thérèse cinza Vestido modesto midi evasê, tecido tricô tweed, cor cinza chumbo. Vestido com manga levemente franzida, decote princesa, detalhe na… Vestido modesto midi evasê, tecido tricô tweed, cor cinza chumbo.… R$ 189,00
-
Blusa manga longa laço preta Blusa manga longa, na cor preta com, confeccionada em viscose, laço no pescoço, manga levemente franzida, com lastex no punho, blusa… Blusa manga longa, na cor preta com, confeccionada em viscose, laço… R$ 85,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: