
Liber Isaiae, 25
1 Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
3 Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te:
4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
O segredo admirável do… "Seria impossível citar a multidão de santos que encontraram no rosário um autêntico caminho de santificação. Bastará recordar São… "Seria impossível citar a multidão de santos que encontraram no…
R$ 30,0023,00 -
Tu e Ela De autoria do padre jesuíta Hardy Schilgen, este livro oferece um guia seguro de como o jovem católico deve se comportar diante de uma… De autoria do padre jesuíta Hardy Schilgen, este livro oferece um…
R$ 39,0028,00 -
Saia midi três marias… Saia modesta midi três marias em tecido de viscose, cor amarela com bolinhas pretas. Possui elástico na cintura na parte das costas e… Saia modesta midi três marias em tecido de viscose, cor amarela com… R$ 99,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: