
Liber Isaiae, 9
1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.
2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
4 Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
5 Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
8 Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.
9 Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes:
10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
13 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
14 Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
15 Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, præcipitati.
17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
18 Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet.
20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam.
21 In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Blusa pérola verde A blusa pérola, é feita em tecido crepe, na cor verde, com manga curta e com detalhes bordados e guipir. Este detalhe traz sofisticação… A blusa pérola, é feita em tecido crepe, na cor verde, com manga… R$ 69,00
-
Blusa manga ¾ bege floral Blusa manga ¾, na cor verde claro com estampa, em malha, helanca, decote redondo, manga babado; detalhe para amarrar, com bom… Blusa manga ¾, na cor verde claro com estampa, em malha, helanca,… R$ 49,00
-
Saia midi jeans Aparecida Saia midi evasê em tecido jeans, cor azul, com botões. Possui bolsos. Está disponível nos tamanhos 34 ao 48. Produto de alta qualidade… Saia midi evasê em tecido jeans, cor azul, com botões. Possui… R$ 139,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: