
Liber Isaiae, 62
1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
3 Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.
5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
8 Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
9 Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
10 Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
12 Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Jesus Cristo: Mestre e Rei… La Semaine Catholique (Semana Católica) do início de 1926, organizada pela Ligue Apostolique (Liga Apostólica), nos confiou um desejo: o… La Semaine Catholique (Semana Católica) do início de 1926,…
R$ 59,0042,00 -
Novena do Sagrado Coração… O fim principal que nos devemos propor nesta novena é o nosso progresso contínuo no amor de Jesus Cristo, para assim o desagravar dos… O fim principal que nos devemos propor nesta novena é o nosso…
R$ 25,0018,00 -
Saia longa evasê verde Saia modesta longa evasê em tecido suplex, cor verde. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos P, M e G. Produto de alta… Saia modesta longa evasê em tecido suplex, cor verde. Possui… R$ 89,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: