
Liber Isaiae, 34
1 Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus.
2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum.
4 Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.
9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem.
10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
14 Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vestido midi infantil… Vestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em crepe seda, cor preta, com estampa floral delicada, com babado, decote com… Vestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em… R$ 99,00
-
Saia midi vintage hibiscos Saia modesta juvenil midi de nesgas, estampa hibiscos. Está disponível nos tamanhos PP, P e M.As saias tamanho PP e P tem elástico na… Saia modesta juvenil midi de nesgas, estampa hibiscos. Está…
R$ 79,0045,00 -
Vestido longo Sarah preto Vestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga princesa, em tecido crepe seda, cor preto com estampa floral. Acompanha… Vestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga…
R$ 189,00153,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: