
Liber Ecclesiasticus, 2
1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
2 Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis.
3 Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
6 Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce.
7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.
10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
11 Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?
13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
14 Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !
16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !
17 Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus?
18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
22 dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Conjunto saia e blaser xadrez… Saia modesta longuete evasê, em tecido alfaiataria, com bolsos cor preta xadrez, com botões dourados. O cinto acompanha o produto. Possui… Saia modesta longuete evasê, em tecido alfaiataria, com bolsos cor… R$ 198,00
-
Blusa manga curta verde… Blusa manga curta, na cor verde com aplique bordado, confeccionada em viscolycra, blusa leve, com bom acabamento. Disponível nos tamanhos… Blusa manga curta, na cor verde com aplique bordado, confeccionada em… R$ 49,00
-
Saia midi evasê preta flores… Saia modesta midi evasê em tecido suplex, preta estampa de rosas e folhas. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos P, M e… Saia modesta midi evasê em tecido suplex, preta estampa de rosas e… R$ 69,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: