
Liber Sapientiae, 3
1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace:
4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
5 In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;
14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum:
18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vestido midi babados preto e… Vestido modesto midi evasê manga longa, em tecido viscolycra, quadriculado preto e branco, manga longa, decote "V" lindo babado, está… Vestido modesto midi evasê manga longa, em tecido viscolycra,… R$ 149,00
-
Saia longa evasê verde Saia modesta longa evasê em tecido suplex, cor verde. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos P, M e G. Produto de alta… Saia modesta longa evasê em tecido suplex, cor verde. Possui… R$ 89,00
-
Vestido longo Sarah preto Vestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga princesa, em tecido crepe seda, cor preto com estampa floral. Acompanha… Vestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga… R$ 189,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: