
Prophetia Zachariae, 3
1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
2 Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne?
3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
5 Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens:
7 Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia longa Isis marinho Saia modesta longa evasê franzida em tecido viscolycra, cor azul marinho. Possui elástico na cintura e está disponível nos tamanhos P,… Saia modesta longa evasê franzida em tecido viscolycra, cor azul… R$ 75,00
-
A ordem natural e a ordem… O que o autor denuncia no seu livro é a redução da ordem sobrenatural, ou seja, a ordem da graça, a ordem das coisas divinas, à… O que o autor denuncia no seu livro é a redução da ordem…
R$ 21,0017,00 -
Vestido midi Guadalupe bege Vestido modesto midi evasê, cor bege, com estampa floral, decote "V" e mangas compridas princesa, acompanha faixa. Está disponível nos… Vestido modesto midi evasê, cor bege, com estampa floral, decote "V"… R$ 199,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: