
Liber Thobis, 9
1 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea.
2 Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ :
3 tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas.
4 Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus.
5 Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.
6 Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.
7 Indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt, fecitque eum secum venire ad nuptias.
8 Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum,
9 et dixit : Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis :
10 et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros,
11 et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem : et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in sæcula sæculorum.
12 Cumque omnes dixissent : Amen : accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia midi lírio azul Saia modesta midi evasê em tecido de viscose, cor azul marinho, possui forro. Possui elástico na parte de trás da cintura e está… Saia modesta midi evasê em tecido de viscose, cor azul marinho,… R$ 109,00
-
Vestido midi godê azul… Vestido modesto midi corte meio godê, com botões funcionais, meia manga, em tecido alfaiataria Barbie, cor azul turquesa. Possui bolsos… Vestido modesto midi corte meio godê, com botões funcionais, meia… R$ 299,00
-
Saia midi plissada goiaba Saia modesta midi plissada, cor goiaba. Possui elástico na cintura e está disponível nos tamanhos M e G. Produto de excelente… Saia modesta midi plissada, cor goiaba. Possui elástico na cintura e… R$ 99,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: