Liber Iosue, 16
1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel:
2 et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth:
3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Bethoron inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:
4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Bethoron superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoë.
7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia midi evasê rosê Saia modesta midi evasê em tecido suplex, cor rosê, maravilhosa. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos M, G e GG. Produto… Saia modesta midi evasê em tecido suplex, cor rosê, maravilhosa.… R$ 79,00
-
Saia longa evasê verde Saia modesta longa evasê em tecido suplex, cor verde. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos P, M e G. Produto de alta… Saia modesta longa evasê em tecido suplex, cor verde. Possui… R$ 89,00
-
Blusa manga curta verde… Blusa manga curta, na cor verde com aplique bordado, confeccionada em viscolycra, blusa leve, com bom acabamento. Disponível nos tamanhos… Blusa manga curta, na cor verde com aplique bordado, confeccionada em… R$ 49,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: