
Prophetia Ezechielis, 35
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
3 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
8 Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.
10 Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
14 Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam:
15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia midi artemis rosas Saia modesta midi de nesgas, cor bege com estampa de rosas. Está disponível nos tamanhos P e M.Produto em tecido suplex, confortável,… Saia modesta midi de nesgas, cor bege com estampa de rosas. Está… R$ 65,00
-
Blusa manga ¾ bege floral Blusa manga ¾, na cor verde claro com estampa, em malha, helanca, decote redondo, manga babado; detalhe para amarrar, com bom… Blusa manga ¾, na cor verde claro com estampa, em malha, helanca,… R$ 49,00
-
Os moços e a pureza "As páginas que lanço nos corações juvenis são acompanhadas das orações de muitas almas boas. Possa por elas ecoar, na profundeza… "As páginas que lanço nos corações juvenis são acompanhadas das…
R$ 44,0033,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: