Liber Numeri, 30
1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:
3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:
5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento:
8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
O tesouro oculto: Méritos e… Os tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser estimados se não forem conhecidos. Eis porque, caro leitor, muitos não… Os tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser…
R$ 33,0024,00 -
A Vida Maravilhosa e a… Conheça a biografia de São Bento e os poderes extraordinários de sua Medalha exorcística. Pouca gente conhece a história dessa… Conheça a biografia de São Bento e os poderes extraordinários de…
R$ 27,0021,00 -
Vestido longo evasê preto… Vestido modesto longo, evasê, em tecido helanca, cor preto com estampa de flores. Está disponível nos tamanhos P, M, G e GG.Vestido… Vestido modesto longo, evasê, em tecido helanca, cor preto com… R$ 129,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: