Liber I Samuelis, 21
1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum?
2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum.
3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?
5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
8 Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat.
9 Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum.
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth.
11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia?
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.
14 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me?
15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente? hiccine ingredietur domum meam?
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vida e Milagres de São Bento Quando São Bento faleceu, no ano de 547, sua obra gloriosa e fecunda apenas estava começando. O grande Patriarca dos Monges do Ocidente… Quando São Bento faleceu, no ano de 547, sua obra gloriosa e fecunda…
R$ 29,0022,00 -
Vestido midi orvalho… Vestido modesto midi evasê, modelo transpassado, tecido plush, cor cinza chumbo. Possui bolsos e está disponível nos tamanhos PP, P, M,… Vestido modesto midi evasê, modelo transpassado, tecido plush, cor… R$ 179,00
-
Saia midi godê Santa Zélia… Saia modesta midi godê simples, cor terracota. comprimento clássico, está disponível em nos tamanhos P, M, G e GG. Produto de alta… Saia modesta midi godê simples, cor terracota. comprimento… R$ 99,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: