
Liber I Paralipomenon, 3
1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel:
6 Jebaar quoque et Elisama,
7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:
12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
15 Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
17 Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel,
18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
22 Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Blusa social manga ¾ azul… Blusa social manga ¾ na cor azul claro, em tecido de algodão com elastano. Possui detalhe em renda no punho e na frente. Está… Blusa social manga ¾ na cor azul claro, em tecido de algodão com…
R$ 55,0049,00 -
Saia midi de pregas azul… Saia modesta midi com pregas, cor azul tiffani, possui bolsos. Está disponível nos tamanhos P, M e G. Produto com excelente acabamento.… Saia modesta midi com pregas, cor azul tiffani, possui bolsos. Está… R$ 85,00
-
Vestido midi Fátima marsala Vestido modesto midi evasê, em tecido tipo crepe seda, cor marsala, acompanha faixa de mesmo tecido para a cintura. Com decote e manga… Vestido modesto midi evasê, em tecido tipo crepe seda, cor marsala,… R$ 179,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: