Liber Deuteronomii, 34
1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
4 Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino:
6 et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.
7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
10 Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
11 in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,
12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vestido midi Dália marrom Vestido modesto midi evasê, cor marrom com estampa floral, decote e manga princesa acompanha cinto encapado. Está disponível nos… Vestido modesto midi evasê, cor marrom com estampa floral, decote e… R$ 169,00
-
Blusa pérola branca A blusa pérola, é feita em tecido crepe, na cor branca, com manga curta e com detalhes bordados e guipir. Este detalhe traz… A blusa pérola, é feita em tecido crepe, na cor branca, com manga… R$ 69,00
-
A Santa Missa - Hino de… O mistério da Divina Eucaristia compreende dois maravilhosos capítulos, a saber: o Santo Sacrifício da Missa, manancial divino e… O mistério da Divina Eucaristia compreende dois maravilhosos…
R$ 27,0023,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: