
Epistula I Petri, 4
1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:
2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.
9 Hospitales invicem sine murmuratione.
10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
16 Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine:
17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia midi evasê azul lírios Saia modesta midi evasê em tecido suplex, cor azul com estampa floral. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos M, G e… Saia modesta midi evasê em tecido suplex, cor azul com estampa… R$ 69,00
-
Saia longa evasê preta flor… Saia modesta longa evasê franzida em tecido de viscose, cor preta com lindo floral. Possui elástico na parte de trás da cintura e está… Saia modesta longa evasê franzida em tecido de viscose, cor preta… R$ 129,00
-
Vestido midi infantil… Vestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em crepe seda, cor branca, com estampa floral delicada, com babado, decote… Vestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em… R$ 99,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: