
Epistula I Petri, 5
1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:
2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Conjunto modesto para praia… Conjunto modesto para praia e exercícios físicos com body e saia evasê com bermuda costurada por dentro, em tecido próprio, cor preta… Conjunto modesto para praia e exercícios físicos com body e saia… R$ 269,00
-
Vestido longo Sarah salmão Vestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga princesa, em tecido crepe seda, cor creme com estampa de rosas. Acompanha… Vestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga… R$ 199,00
-
Saia midi de nesgas nude Saia modesta midi de nesgas, cor nude. Está disponível nos tamanhos P, M, G e GG. Produto com excelente acabamento. Costura reforçada,… Saia modesta midi de nesgas, cor nude. Está disponível nos tamanhos… R$ 85,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: