Apocalypsis Ioannis, 10
1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis:
2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:
3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.
5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum:
6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:
7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:
11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia midi três marias… Saia modesta midi três marias em tecido de viscose, cor amarela com bolinhas pretas. Possui elástico na cintura na parte das costas e… Saia modesta midi três marias em tecido de viscose, cor amarela com… R$ 99,00
-
Noivos e Esposos - Por que os… “O matrimônio é um sacramento. Ato sagrado, nascido na mente divina, organizado para o serviço de Deus, ordenado por Cristo para a… “O matrimônio é um sacramento. Ato sagrado, nascido na mente… R$ 44,00
-
Sobre os Prazeres:… Santo Tomás de Aquino foi um dos grandes libertadores do intelecto humano, já nos disse G. K. Chesterton. E basta olharmos à inumerável… Santo Tomás de Aquino foi um dos grandes libertadores do intelecto…
R$ 27,0018,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: