
Liber Ecclesiastes, 6
1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?
7 Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.
8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vestido midi evasê azul… Vestido modesto midi evasê com pregas, detalhe de franzido na manga, em tecido crepe Celine, cor azul marinho com linda estampa de flores.… Vestido modesto midi evasê com pregas, detalhe de franzido na manga,… R$ 299,00
-
Vestido midi jeans com pregas Vestido modesto midi com pregas na parte da frente, em tecido tipo viscose, cor jeans, com detalhe de amarrar na manga e decote princesa.… Vestido modesto midi com pregas na parte da frente, em tecido tipo… R$ 159,00
-
Saia midi plissada goiaba Saia modesta midi plissada, cor goiaba. Possui elástico na cintura e está disponível nos tamanhos M e G. Produto de excelente… Saia modesta midi plissada, cor goiaba. Possui elástico na cintura e… R$ 99,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: