
Epistula II ad Corinthios, 3
1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis?
2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus:
3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum:
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur:
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.
12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur:
13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Vestido midi Estela salmão Vestido modesto midi evasê, cor salmão, com estampa brancas, com botões forrados, apenas decorativos. Está disponível nos tamanhos P,… Vestido modesto midi evasê, cor salmão, com estampa brancas, com… R$ 159,00
-
Vestido midi Thérèse cinza Vestido modesto midi evasê, tecido tricô tweed, cor cinza chumbo. Vestido com manga levemente franzida, decote princesa, detalhe na… Vestido modesto midi evasê, tecido tricô tweed, cor cinza chumbo.… R$ 189,00
-
A Imortalidade da Alma & A… Este livro reúne numa só obra dois textos de duas obras distintas de Santo Tomás de Aquino: o primeiro, A imortalidade da alma, é… Este livro reúne numa só obra dois textos de duas obras distintas…
R$ 27,0018,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: